monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 7 > 51 > sectio 11 > sectio 58 > sectio 551 > sectio 42 > 54
Beda, De Temporum Ratione, LIII. De epactis solis. <<<     >>> LV. De reditu et computu articulari utrarumque epactarum.

Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, CAPUT LIV. Argumentum quot sint epactae solis, et quando bissexti annus.

1 Quoniam vero communis atque indiscretus epactarum, id est, adiectionum solis, cum bissexto cursus est, amborum pariter qui sit status argumento condisce. Si ergo vis scire quando bissextus dies sit, sume annos Domini DCCXXV, partire hos per IV, et si nil remanserit bissextus est; si vero unum, aut duo, vel tria remanent, primus, aut secundus, aut tertius est annus a bissexto, utputa quater centeni CCCC, quater octogeni CCCXX, quater asse quarta, remanet unum, quia primus est annus a bissexto.
2 Si vis nosse adiectiones solis, id est, concurrentes septimanae dies, sume annos ab incarnatione Domini quot fuerint, utputa DCCXXV per indictionem octavam, et annorum qui fuerint quartam partem semper adiice, id est, nunc CLXXXI, qui fiunt simul DCCCCVI; his adde IV, fiunt DCCCCX. Hos partire per VII, septies centeni DCC, septies triceni CCX, et non remanet aliquid, quia VII sunt epactae solis, id est, concurrentes septimanae dies.
Beda Venerabilis HOME

bav1448.188 bav1449.200 bmv343.272 bnf1615.143 bnf2389.110 bnf7296.65 bnf13013.126 csg248.171 csg250.308 csg251.118

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik